monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XVIII. > Epistolarum classis I > 4 > sectio 39 > sectio 64 > sectio > 3 > sectio 11 > 4 > sectio 170 > sectio 99 > sectio 11 > 8
Ambrosius, Epistolarum classis I, 5, 7. <<<     >>> 9.

8.

1 Quid, quod etiam ipsi archiatri dicunt non satis liquido comprehendi inspectionis fidem, et ipsis medicinae vetustis doctoribus id sententiae fuisse? Nos quoque usu hoc cognovimus, saepe inter obstetrices obortam varietatem, et quaestionem excitatam; ut plus dubitatum sit de ea, quae inspiciendam se praebuerit, quam de ea, quae non fuerit inspecta.
2 Siquidem et proximo id comperimus exemplo: nam quaedam conditionis servilis Altini inspecta et refutata, postea Mediolani non meo quidem iussu, sed Nicenti ex tribuno et notario domini vel patroni sui voluntate visitata est a peritissima et locupleti femina huiusmodi artis; et cum simul ista suppeterent, ut neque paupertas obstetricis suspectam faceret fidem, neque indocilitas imperitiam, tamen adhuc manet quaestio.